- PRIVATI
- PRIVATIopponuntur militantibus, ceu pagani, apud Lamprid. in Alexandro Seu. c. 58. Sola quae de hostibus capta sunt, limitaneis ducibus et militibus donavit, ita ut eorum ita essent, si heredes illorum militarent, nec unquam ad privatos pertinerent dicens, etc. Sic Ambrosius in Agnetis passione, Coronatur, inquit, civitas tota: sit laetitia militantibus atque privatis, et universis audientibus haec etc. Certe in titulis militia, ceu nomen digniatis, adscribi solita est, ut in Neapolitano Lapide; Γ. ΙΟΓΝΙΟΣ. ΑΚΓΛΛΑΣ. ΝΕΩΤΕΡΟΣ. ΣΤΡΑΤΕΓΣΑΜΕΝΟΣ. ΕΠΙΤΡΟΠΕΓΣΑΣ. Casaubon. ad Lamprid. in Alex. Seu. loc. cit. Aliter vox sumitur, apud Vopisc. in Aureliano, c. 46. Dedit praeterea potestatem, ut argentatas privati carrucas haberent, quum antea aerata et eborata vehicula suissent. Ubi Privatorum vocabulô Vopiscus tam Senatores, quam Magistratus, h. e. omnes honoratos, comprehendit: Respectu Principis namque omnes sunt privati etiam summis Magistratibus praediti. Salmas. ad loc. Vide quoque supra, ubi de Privatis Feriis.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.